Diálogo entre Alcuino e dois de seus alunos sobre as Artes Liberais

Diálogo entre Alcuino e dois de seus alunos sobre as Artes Liberais

Colloquium

inter Alcuinum Magistrum et discipulos de Artibus Liberalibus

 

Discipulus: Audivimus, o doctissime magister, saepius te dicentem quod philosophia esset omnium virtutum magistra, et haec sola fuisset quae inter omnes saeculi divitias nunquam miserum se possidentem reliquisset. Incitasti nos, ut vere fatemur, his dictis ad tam excellentis felicitatis indagationem, scire cupientes quae esset huius magisterii summa, vel quibus gradibus ascendi potuisset ad eam. Aetas igitur nostra tenera est, et te non dante dexteram sola surgere satis infirma est. Animi vero nostri naturam esse intelligimus in corde, seu oculorum in capite. Oculi itaque si splendore solis, vel alia qualibet lucis praesentia asperguntur, perspicacissime, quidquid obtutibus occurrit, discernere valent: caeterum sine lucis accessu in tenebris manere notissimum est. Sic animi vigor acceptabilis est sapientiae, si erit qui eum illustrare incipiat.

Magister: Bene siquidem, filii, comparationem oculorum et animi protulistis. Sed qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9), illuminet mentes vestras, ut in ea proficere valeatis philosophia, quae nunquam, ut dixistis, deserit possidentem.

D: Scimus, magister, scimus certissime quod ab eo postulandum est qui dat affluenter et nulli improperat. Nos tamen morulis quibusdam instruendi sumus, et quasi infirmi tardiore gressu ducendi, quousque aliquid fortitudinis accrescat in nobis. Ignem siquidem silex naturaliter habet in se, qui solet exire ad ictus. Naturale itaque est mentibus humanis scientiae lumen, sed nisi crebra doctoris intentione excutiatur, in se quasi scintilla in silice latet.

M: Est equidem facile viam vobis demonstrare sapientiae, si eam tantummodo propter Deum, propter rerum scientiam, propter puritatem animae, propter veritatem cognoscendam, etiam et propter seipsam diligatis; et non propter humanam laudem, vel honores saeculi, vel etiam divitiarum fallaces voluptates, quae omnia quanto plus amantur, tanto longius aberrare faciunt a vero scientiae lumine ista quaerentes: velut ebrius domum, quo tramite revertatur, ignorat.

D: Fatemur scilicet nos beatitudinem amasse: sed si qua possit in hoc saeculo esse ignoramus.

 M: Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas: sed ad falsa quaedam plurimos eorum devius error abducit. Quorum quidem alii maximam felicitatem divitiis abundare credunt, alii honoribus gaudent, alii potentia congratulantur, alii voluptatibus delectantur, alii laudibus inhiant. Quae diligentius considerata tantis implicantur calamitatibus, ut vix aliquid beatitudinis habere videantur. Haec enim sibi somniantes veram aliqui felicitatem fore existimant, et dum eos ad verum bonum naturalis intentio ducit, multiplex tamen error propter ignorantiam abducit.

D: Quis sanum sapiens haec esse transitoria ignorat? tamen huius vitae viatorem horum abundantia adiuvari quis nesciat?

M: Moderatus eorum usus adiuvat, nimius gravat. Unde philosophicum illud valet elogium: Ne quid nimis.

D: Notum est, omnia nimia nocere. Sed usque ad quem finem eorum est, quae paulo ante numerasti, abundantia petenda?

M: Quantum necessitas corporis exigit, et quantum sapientiae expostulat studium.

D: Perfectorum esse arbitramur huiusmodi rationis frenis animarum cursus coercere.

M: Ad hanc scilicet perfectionem, dum aetas floret, dum animus viget, vos, filii, cohortor.

D: Duc, age, et reduc per divinae vias rationis, et ad huius cacumen perfectionis transfer. Nam, licet impari gressu, te ductorem sequimur.

M: Quid homo, rationale animal, meliore parte immortalis, tui Conditoris imago, quid propria perdis? quid aliena petis? cur infima quaeris et summa relinquis?

D: Quae sunt propria, vel quae aliena?

M: Aliena sunt, quae extra quaeruntur, ut divitiarum congregatio: intra, sapientiae decus. Igitur tu, o homo! si tui ipsius compos eris, possidebis quod nec unquam amittere dolebis, nec ulla tibi fortuna auferre valebit. Quid igitur, o mortales, extra petitis, dum intra habetis quod quaeritis?

D: Felicitatem quaerimus.

M: Bene quaeritis, si manentem quaeritis, et non fugientem. Videtis quam multis amaritudinibus terrena felicitas aspersa est, quae nulli vel tota proveniet, vel fida permanet, quia nil non mutabile praesentis vitae inveniri potest. Quid pulchrius luce? et haec tenebris succedentibus obfuscatur. Quid floribus venustius aestatis? qui tamen hiemalibus frigoribus pereunt. Quid salute corporis suavius? et quis hanc perpetuam habere confidit? Quid tranquilla pace iucundius? et tamen saepe haec tristi discordiarum fomite irritatur.

D: Haec omnia sic se habere, sicut dicis, non dubitamus. Sed quorsum ista?

M: Ut ex maioribus minora cognoscatis.

D: Quonam modo?

M: Si coelum terraque suis semper vicissitudinibus mutantur, generalis omnium [mortalium] pulchritudo et utilitas; quanto magis cuiuslibet rei specialis delectatio transitoria esse necesse est? Et cur ea amari debent quae permanere nequeunt? Quid vos homines de hominis laude, de honoris dignitate, de divitiarum congregatione cogitatis? Legistis Croesi divitias, Alexandri famam, Pompeii honorem? Et quid haec perituris proderunt? dum quisque illorum immatura morte cum magno quaesitam labore cito perdidit gloriam, minuitque quodammodo propriae integritatem scientiae, qui ex alienis sibi sermunculis laudem quaerit. Quid de divitiis congregandis studetis, quae vel deserunt, vel deseruntur? quae effundendo quam servando melius nitent? Siquidem avaritia odiosos, claros largitas facit. Quarum abundantia nonnisi ex aliorum indigentia congeritur. Quid honores fomenta superbiae quaeritis? Nonne unus est omnium Pater? Et cur iniuriam facitis Conditori vestro peiora amando, et meliora amittendo? Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Quanto melius est interius ornari, quam exterius, animam perpetuam splendore polire.

D: Quae sunt animae ornamenta perpetua?

M: Primo omnium sapientia, cui vos maxime studere suadeo.

D: Unde scimus sapientiam esse perpetuam? Et si haec omnia quae ante numerasti, transitoria sunt, cur non et horum scientia pertransit?

M: Animam putatis esse perpetuam?

D: Non solum putamus, sed etiam certissime scimus.

M: Estne sapientia decus et dignitas animae?

D: Est vere.

M: Quomodo absque sapientia, decore suo, anima feliciter poterit esse perpetua? Nonne absque ratione est, animam absque decore et dignitate sua esse perpetuam? Consequens videtur utramque esse perpetuam, animam scilicet et sapientiam. Videtisne quolibet casu saepissime divitias habentem deserere, et omnes saeculi honores multoties minui?

D: Videmus itaque ut ne regni quidem potentia perduret [Ms., uti perdurat].

M: Quid divitiae sine sapientia?

D: Quod corpus sine anima, Salomone dicente: Quid prosunt divitiae stulto, cum sapientiam emere non possit (Prov. XVII, 16)?

M: Nonne haec est, quae humilem exaltat, et erigit de stercore pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat?

D: Est quidem, sed quam speciosa in habendo, tam laboriosa in acquirendo.

M: Quis miles sine certamine coronabitur? Quis agricola sine labore abundat panibus? Nonne vetus proverbium, radices litterarum esse amaras, fructus autem dulces? Igitur et noster orator in Epist. ad Hebr. idem probat. Omnis quidem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii sed moeroris; postea vero pacatissimum fructum exercitatis in ea affert iustitiae.

D: Duc, age, quo libeat, sequimur libenter, quia spes praemii solet laborem relevare. Omnis quippe qui arat, in spe arat percipiendi fructus. Fertur itaque, dum Diogenes magnus ille philosophus omnes suos a se expulit discipulos dicens: Ite, quaerite vobis magistrum, ego vero inveni mihi, ei solus Plato adhaesit, et quadam die lutulentis pedibus super exstructum magistri lectulum cucurrit assidere doctori, quem Diogenes baculo ferire minitabatur; cui puer inclinato capite respondit: Nullus est tam durus baculus, qui me a tuo segregare possit latere. At si ille amore saecularis sapientiae flagrans, coelestis vero, quae ad vitam ducit perpetuam, ignarus, sic ardenter magistrum sequi persistebat, quanto magis nos tua, magister, ingredientem vel egredientem vestigia sequi debemus, qui non solum litterario nos liberalium studiorum itinere ducere nosti, sed etiam meliores sophiae vias, quae ad vitam ducit aeternam pandere poteris?

M: Divina nos praecedat gratia, et in thesauros spiritalis deducat sapientiae, in qua divinae ubertatis fonte inebriari possitis, ut sit in vobis fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed quia Apostolo praecipiente legimus: Omnia vestra honesta cum ordine fiant, vos per quosdam eruditionis gradus ab inferioribus ad superiora esse ducendos reor, donec pennae virtutum paulatim accrescant, quibus ad altiora puri aetheris spectamina volantes dicere valeatis: Introduxit nos rex in cellaria sua, exsultabimus et laetabimur in eis (Cant. I, 3).

D: Da dexteram, magister, et nos ab humo imperitiae eleva, et in gradus sophiae nos tecum constitue, in quibus te ex morum dignitate, ex verborum veritate saepius consistere agnovimus, quo te rerum ratio pulcherrima ab ineunte, ut audivimus, aetate perduxit; et si poeticis licet aures accommodare fabulis, nobis non incongruum videtur, quod asserunt, epulas deorum esse rationes.

M: Verius, o filii! dicere potestis, rationes esse angelorum cibum, animarum decorem, quam epulas deorum.

D: Quoquo modo haec dici debeant, primos precamur nobis sapientiae ostendi gradus, ut Deo donante et te edocente ab inferioribus ad superiora pervenire valeamus.

M: Legimus, Salomone dicente, per quem ipsa se cecinit Sapientia: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Quae sententia licet ad divinam pertineat sapientiam, quae sibi in utero virginali domum, id est corpus, aedificavit, hanc et septem donis sancti Spiritus confirmavit: vel Ecclesiam, quae est domus Dei, eisdem donis illuminavit; tamen sapientia liberalium litterarum septem columnis confirmatur; nec aliter ad perfectam quemlibet deducit scientiam, nisi his septem columnis vel etiam gradibus exaltetur.

D: Tandem aliquando pande quod promisisti, et propter fragilitatem nostrae aetatis nos mollioribus incipe lactare, ut ad solidiora, crescente aetate, facilius perveniamus.

M: Divina praeveniente etiam et perficiente gratia faciam quod rogastis, vobisque ad videndum ostendam septem philosophiae gradus, per eosdemque Deo donante et vita comite pro nostrarum portione virium penes temporis et aetatis opportunitatem ad sublimiora speculativae scientiae deduxero.

D: Duc etiam, duc et tandem aliquando de nidulo ignaviae in ramos tibi a Deo datae sapientiae compone; unde aliquod veritatis lumen cernere valeamus: et quos toties promisisti, septenos theorasticae disciplinae gradus nobis ostende.

M: Sunt igitur gradus, quos queritis, et utinam tam ardentes sitis semper ad ascendendum, quam curiosi modo estis ad videndum: grammatica, rhetorica dialectica, arithmetica, geometrica, musica et astrologia. Per hos enim philosophi sua contriverunt otia atque negotia. Iis namque consulibus clariores effecti, iis regibus celebriores, iis videlicet aeterna memoria laudabiles: iis quoque sancti et catholici nostrae fidei doctores et defensores omnibus haeresiarchis in contentionibus publicis semper superiores exstiterunt.

Per has vero, filii charissimi, semitas vestra quotidie currat adolescentia, donec perfectior aetas et animus sensu robustior ad culmina sanctarum Scripturarum perveniat. Quatenus hinc inde armati verae fidei defensores et veritatis assertores omnimodis invincibiles efficiamini.


Deixe uma resposta

Fechar Menu
×
×

Carrinho